라틴어 문장 검색

Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones, raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis, Magnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos, ad Orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique, Fortenses et Superventores atque Praeventores, cum Aeliano iam comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore, erupisse a Singara, Persasque fusos in somnum retulimus trucidasse complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 3:2)
Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens stolidius erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 2:1)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Quibus hac celeritate confectis, relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 7:1)
Adspiravit auram quandam salutis fortuna, innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello, ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 1:1)
Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 1:1)
Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis, ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 7:1)
Relatis adiectisque cum interpretatione maligna compluribus, iratus ultra modum Constantius, nec discusso negotio, nec patefieri quae scientiam eius latebant, permissis, appetitum calumniis, deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum immodico saltu promoto, ex Gentilium et Scutariorum tribuno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 5:1)
ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:3)
Tribunus enim parvi querellas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat, et lecta expeditiore manu vigore, corporumque levitate praestanti, cum eisdem profectus est, spe potiorum erectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 5:1)
His tamen auditis, etiam illi quos antegressos rettulimus, ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 1:1)
Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae (prima Flavia primaque Parthica), et indigenae plures cum auxilio equitum, illic ob repentinum malum clausorum, qui omnes (ut dixi) vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 8:1)
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:1)
Inter quae tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exsultans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:3)
Et quamquam nova referret, non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION