라틴어 문장 검색

neque immerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 268:1)
vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:2)
nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod vitabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 42:1)
deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit, extendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 56:2)
nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:4)
plures calor ille vias, - Seu durat magis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:2)
hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 326:1)
summissa, qualia epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:1)
non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
nam illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 164:2)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:4)
paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hane nisi inferiores confugiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:5)
plus autem adfectus habent lentiora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:6)
plenius adhuc et lentius ideoque dulcius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION