라틴어 문장 검색

his litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut praetori scriberet ut,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 104:1)
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 571:1)
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 64:1)
neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 71:1)
inde praetorum comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 76:1)
mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 321:1)
Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 356:2)
biduo post praetorum comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 357:1)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter cives et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 274:1)
secundum triumphum consularia comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 297:1)
nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 335:2)
comitia inde consularia habita a M. Marcello consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 514:1)
nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION