라틴어 문장 검색

quin etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctoritas eorum qui se docere profitentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:3)
ambo enim inquit adridens ab eodem Philone nihil scire didicistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:7)
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:9)
ita metuit ne quid umquam didicisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 73:2)
nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male acceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:6)
sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:6)
Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 16:1)
quae si bis bina quot essent didicisset Epicurus certe non diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:1)
quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:3)
Quid est inquit Balbus, si tibi persuasum est, cur a me velis discere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:7)
Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:3)
Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)
itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse vis * * .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:5)
Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION