라틴어 문장 검색

qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:1)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:2)
multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 135:2)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:2)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:2)
at cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus , quo usum optime Crassum Cicero dicit, explicari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 241:1)
est admiration conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 247:2)
est et ille urgentis orationem gestus vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno motu et explicat manum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 249:3)
at quae consultorum responsis explicantur, aut in interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:2)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:4)
Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION