라틴어 문장 검색

C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:1)
C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:1)
C. Agesis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:1)
conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
quae sumpta ex locis eis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:3)
Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 3:2)
C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum pro- posuisti quaestionis locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 1:1)
P. Quid, tu aliamne censes ac non eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:3)
Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:4)
P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장1)
Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 1:3)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
Expositum est, ut potui brevissime, de omni controversiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:3)
isto enim exposito munus promissi omne confecero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:3)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION