라틴어 문장 검색

Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장1)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장2)
milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장12)
At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장2)
Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장12)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
libidinem aduersum nos, metum pro nobis suasisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장9)
Simul edocet, quae sibi responderentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장2)
Deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장4)
" Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:2)
Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:1)
suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:4)
Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:3)
Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION