라틴어 문장 검색

in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:4)
aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:4)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:4)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)
Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:3)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
deinde calido oleo implere, ueste uelare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:3)
neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:3)
Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum uomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:7)
tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:2)
Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel Scyrice, cera, buturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 14장 1:1)
Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:5)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 3:10)
croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 5:7)
In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION