라틴어 문장 검색

scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 212:2)
ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 284:1)
nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:2)
nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 382:1)
nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 92:2)
cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:2)
cum res atrocissimas quasque in ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, levia sunt haec in hoc reo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:2)
infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:3)
ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 161:2)
quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel textu iungantur vel fine claudantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 270:1)
praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:5)
sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:3)
sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:2)
ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION