라틴어 문장 검색

sedulo imitor , ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 60:3)
neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. unde illa scilicet egregia laudatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 57:2)
quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 73:4)
nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 177:1)
qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:3)
quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 227:1)
at ego agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, licet hoc Vergilius ac Daedalo speciosissime sit usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 237:1)
illud vero longe speciosissimum genus orationis, quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:1)
An non , quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 265:1)
denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:1)
quam aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli , praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 104:1)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)
egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:3)
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:3)
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION