라틴어 문장 검색

illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, posse reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:1)
cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:2)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:1)
nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 4:3)
tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te [omnium spes] avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 14:1)
praecipue bonitas, , misericordia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 40:2)
At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 69:2)
atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:1)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:3)
namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 97:1)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION