라틴어 문장 검색

semper haec, quae Graeci ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장1)
ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:1)
Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:3)
his igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:1)
ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:4)
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:4)
ex quibus alterum natura valet alterum industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:6)
Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:7)
Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:17)
possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:19)
alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:3)
quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:5)
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:1)
num eloquentia Platonem superare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:12)
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION