라틴어 문장 검색

Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:2)
Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 16:3)
Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod expetunt, consequi posse confidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 19:1)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
in ceteris regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae vestigium apparet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:5)
At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
haec iura civilia, quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 39:8)
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:2)
oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam quandam esse virtutem, et qui unam virtutem haberet, omnis habere easque esse inter se aequalis et paris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 83:2)
qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:2)
omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri libellis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:3)
Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:1)
Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 89:1)
et quod consuetudo exercitatioque intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:3)
Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui laudem quam humanitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION