라틴어 문장 검색

Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
"Cum philosophus," inquit," hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 2:2)
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor Suasorem summum et studiosum robore belli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 10:2)
cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 11:3)
suasorem summum!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 13:2)
Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 9:1)
Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 8:2)
Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:2)
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 7:1)
Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 15:1)
Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 3:1)
Antisthenes Socraticus summum malum dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 4:1)
γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 16:3)
Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit utrisque, quiescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 9:1)
Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION