라틴어 문장 검색

Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:4)
Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:2)
nec solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:5)
INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.2)
Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:1)
episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:6)
Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:8)
iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:11)
Pascha, inquit, hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:13)
Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:3)
sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:4)
Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:11)
quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XXam lunam diem dominicum paschae obseruatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:12)
Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:11)
Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION