라틴어 문장 검색

Quorum error eripiendus est opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non fraude et malitia se intellegant ea, quae velint, consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:5)
Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:2)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)
Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:1)
quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:2)
nam est scientem in errorem alterum inducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:4)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:9)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:2)
Mihi quidem etiam verae hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum non veritate, sed simulatione quaesitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:5)
Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:3)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION