라틴어 문장 검색

Hic e conspectu cum patris recesserat, Verberibus servos afficiebat plurimis Et exercebat fervidam adulescentiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.2)
Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 9:3)
Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:3)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Mane lectulo continetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum quam corpus exercet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:1)
Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:2)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Nam studiis animum, venatu corpus exerceo.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:2)
Pendeo ergo et exerceor spe, afficior metu et me consularem esse non sentio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 2:1)
Nam studia, quibus plurimum praestat, ad voluptatem tantum et gloriam exercet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:1)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
quin etiam Nigrinum optimum virum pertinacissime exercet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 2:2)
distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION