라틴어 문장 검색

At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde alvus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장35)
Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장39)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장56)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장80)
Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장12)
Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장48)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장19)
post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장14)
paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장15)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
In hoc casu non vomere, non urinam medicamentis movere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장32)
bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장33)
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장1)
In hoc tonderi ad cutem necessarium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장48)
Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION