라틴어 문장 검색

Hec expressa tenet inscriptio uestis ut artem Et proprios pugiles et luctam poscere credas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:28)
miratur in illo Se tantum potuisse potens Natura stupensque Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:7)
Vt mundo natum se credat, ut omnibus omnis Pareat et sapiens sese cognoscat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:5)
Succedens Pietas se totam donat et offert In munus, tantumque uiro committit ut ipse Credatur Pietas, tante pietatis alumpnus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:1)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)
non tamen illis Prebuit assensus faciles, sed credere tandem Cogitur inuita, cum res et fama perorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:3)
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:15)
Cum per eam soleant alii succumbere leto, Vix credit se posse mori, sed proxima tandem Fata uidens, prorumpit in has moritura querelas: "Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:16)
Non creditur illi Quod uidet, et Stigias fugit indignata sub umbras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:2)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
Illic in pavone tantum pulchritudinis compluit natura thesaurum, ut eam postea crederes mendicasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:92)
Illic noctua tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam fuisse crederes somnolentam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:100)
Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:136)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Narcissus etiam sui umbra alterum mentita Narcissum, umbratiliter occupatus, seipsum credens esse alterum [0450B] se, de se sibi amoris incurrit periculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION