라틴어 문장 검색

Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장10)
Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proximos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장4)
Nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장18)
In huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:2)
Ad philosophiam ergo confugiendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:1)
Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:5)
Premit te eadem causa, quae expulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:3)
in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:2)
Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 7:7)
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:2)
Expectant nos, si ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 18:1)
Non semper confugiamus ad vetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 13:2)
Paterno agro et avito," inquit, "expellor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 12:1)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)
Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION