라틴어 문장 검색

Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:1)
Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:3)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:2)
Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:3)
Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:3)
explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 1:3)
Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:6)
Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 40:5)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:3)
" potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:2)
Id, de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:6)
Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION