라틴어 문장 검색

hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 553:1)
Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 58:2)
ceteri, ut cuiusque ceciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 137:2)
productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 148:1)
is opportunus visus locus communiendo praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:2)
Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:1)
minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 57:1)
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 90:1)
solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 173:1)
cuius si falso famam volgatam, vanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata referant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 436:2)
datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites ut eum opportuno adorti loco interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 460:1)
consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 145:1)
illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 296:1)
Fidenae visae opportuniores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 342:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION