라틴어 문장 검색

Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:3)
Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:5)
in bellis, in diversis violentiae iniuriarumque speciebus, in debilioribus relictis, in adversus naturam incursibus peccatum omni sua delendi vi manifestatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:12)
Si colendi studium atque aequam necessitudinem servandi cum proximo neglegitur, quem curare et custodire debeo, interior consortio mecum, cum aliis, cum Deo et terra deletur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:10)
Hoc nos docet Noe narratio, cum minatus est Deus homines delere propter continuatam eorum inhabilitatem ad vivendum secundum iustitiam ac pacem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:12)
Patet incongruentia illius qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, delendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:2)
Hae amplificatae culturae delent rationem multiplicem oecosystematum, diversitatem diminuunt in productione atque praesens futurumve tempus oeconomiarum regionalium afficiunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:4)
Ita, exempli gratia, consumptio stupefactivorum medicamentorum in divitibus societatibus constantem inducit et crescentem necessitatem proventuum qui e regionibus pauperibus depromuntur, in quibus mores corrumpuntur, vitae delentur atque tandem ambitus pervertitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:12)
Non agitur de delendis deque creandis novis urbibus coniectura magis oecologicis, in quibus non semper vivere desideratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:3)
Quam ob rem, illa non est sana consuetudo quae velit “differentiam sexualem delere quia iam nescit cum ea se conferre”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:9)
Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:1)
Hoc in rerum prospectu intellegitur religionis coniunctionem cum veritate deleri velle, quoniam haec coniunctio in erroris fanatici fundamento ponitur, qui illum opprimere vult qui propriam opinionem non participat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:9)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION