라틴어 문장 검색

ad eam oppugnandam novos scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 151:2)
sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 402:1)
quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 7:1)
apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:2)
per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et iis externis sublatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:4)
id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 484:1)
visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 596:1)
incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 357:1)
ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 130:1)
De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 375:1)
cycliadas - penes eum summa imperii erat - Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 476:1)
nec iam erat aut civis aut externus cum quo furorem suum consociarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 381:1)
cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 520:1)
"externa et nimis antiqua repeto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 622:1)
nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION