라틴어 문장 검색

At Iovis imperio rapidi super atria caeli lectus concilio divum convenerat ordo interiore polo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권65)
"non super hos divum tibi sum quaerendus honores, unde genus, quae terra mihi, quis defluat ordo sanguinis antiqui:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권233)
"testor " ait, " divae, quibus hunc saturavimus ignem laevaque convulsae dedimus carchesia terrae, iam nequeo tolerare moram, cassusne sacerdos audior?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권211)
"diva quidem vobis, etsi caelestis origo est, unde ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권350)
"illa Paphon veterem centumque altaria linquens nec vultu nec crine prior solvisse iugalem ceston et Idalias procul ablegasse volucres fertur, erant certe, media quae noctis in umbra divam alios ignes maioraque tela gerentem Tartareas inter thalamis volitasse sorores vulgarent, utque implicitis arcana domorum anguibus et saeva formidine nupta replesset limina nec fidi populum miserata mariti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권34)
"illa, qua rere silentia, porta stat funesta Venus ferroque accincta furentes adiuvat - unde manus, unde haec Mavortia divae pectora?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권115)
Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit verbaque sollicitas matrum solantia curas addidit, armatae ruit ad delubra Dianae rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas et quercum gavisa videt, tunc limina divae adstitit et tali nequiquam voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권265)
Illam diva ferox etiamnum in limine sacro expositam et gelidas verrentem crinibus aras linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris exsuperat saltu gressumque ad moenia Cadmi destinat, interior caeli qua semita lueet dis tantum, et cunctas iuxta videt ardua terras, iamque fere medium Parnassi frondea praeter colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca aspicit haud solito visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권280)
"hic quoque - nonne palam est ultro miserescere divos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권256)
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
"hac omnem divumque hominumque favor em Naturamque ducem coetusque silentis Averni stare palam est;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권308)
Licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:2)
Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:16)
Post dies ergo uenit ad insulam rex, et residens sub diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem aduenire colloquium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:4)
Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION