라틴어 문장 검색

Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est quod rem publicam egregie gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 483:2)
et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:2)
legati eo ab Roma gratulantes quod e tanto periculo evasisset venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 192:1)
inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, Lycisco praetore facto quem Romanorum favere rebus satis compertum erat, transierunt in Thessaliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 396:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 12:1)
gratulatusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 160:2)
deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 258:1)
Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant quam ipsorum odiis inter se accensae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 297:1)
per quos dies ad Peliam stativa fuerunt, legationes frequentes quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 580:1)
fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 32:1)
gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 136:3)
et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 146:1)
cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare ita eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION