라틴어 문장 검색

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:1)
" Talem inter silvas, inter deserta ferarum, reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:13)
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:1)
quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:3)
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:11)
Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:6)
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 27:2)
Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:1)
Hunc late legio comitatur agrestis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:2)
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:6)
extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum collectos armat agrestis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:7)
ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:8)
Inde ferarum vastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare veneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Crethea Musarum comitem, cui carmina semper et citharae cordi numerosque intendere nervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:9)
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION