라틴어 문장 검색

quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis [edere voces> venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:7)
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis posse neque adversus naturae foedera niti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:1)
sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum infestam miseris faciebant saepe quietem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:20)
ut satius multo iam sit parere quietum quam regere imperio res velle et regna tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:10)
Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)
At credo mea numina tandem Fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:10)
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 12:4)
Hic fessas non vincula naves Ulla tenent, unco non adligat anchora morsu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:8)
Olli dura quies oculos et ferreus urguet Somnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:2)
— Placidam per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:1)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:5)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION