라틴어 문장 검색

ille primo amplecti adlevare adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장4)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
unde Pisoni timor et orta insidiarum in Neronem magna moles et improspera.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장3)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
dehinc, quae natura magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장8)
haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장4)
dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장2)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
nec tulit ultra timoris aut spei moras.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장2)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장5)
initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장3)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION