라틴어 문장 검색

deinde stat profectus, admiratio decrescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:4)
quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 340:2)
at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 121:2)
nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 216:1)
nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 200:3)
adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 28:4)
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:1)
frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:2)
quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 196:3)
summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non , non rogaverit, sed Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:2)
aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 26:4)
neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 266:2)
fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:3)
nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION