라틴어 문장 검색

Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ;
(세네카, De Providentia, book 1 28:5)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ?
(세네카, De Providentia, book 1 29:1)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
Periculosum etiam ingressu forum est ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:6)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et theatra et fora pererrantium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 111:1)
Miscenda tamen ista et alter- nanda sunt, solitudo et frequentia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:3)
Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:4)
Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.38)
Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:1)
cum in foro dico, aliquid ago;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:7)
Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:2)
Credo mirari aliquem quod in forum amissis modo liberis ueniam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.6)
Facio, iudices, in foro quod domi feci:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION