라틴어 문장 검색

atque ideo gratias uberes deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem facile agnosco antistitem suprafatum de vobis, cum magna dixerit, maiora tacuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 7:2)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)
quin alios ortus libertatemque sub ipsis uberibus tibi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum43)
frontes atque omne cupressus intexit plorata latus, iamque ardua ferro signati capita et frugum libamine puro in vulnus cecidere greges;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권198)
nec futile maestis id visum Danais, geminas ergo dicet aras arboribus vivis et adulto caespite texi imperat, innumerosque deae, sua munera, flores et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus addit et intacto spargens altaria lacte incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권129)
Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat, vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius inponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 6:1)
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:2)
Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 16:2)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:5)
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.9)
nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis secutum sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.2)
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.7)
Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION