라틴어 문장 검색

si enim eam comederint equi, furore quatiuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2802)
re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπο` τῆσ μανίασ τῆσ ἵππου. ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'. 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde- scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2805)
'hippomanes' ἀπο` τῆσ ἵππου μανίασ, id est ab equae insania, defluens ex equarum inguinibus, quo tempore virus natum ἀπο` τῆσ μανίασ τῆσ ἵππου.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2806)
nam hoc solum est, quod aut a morbo liberat, aut commovet in furorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5092)
et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes". furiisque refecti quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5112)
di meliora piis e. q. h. i. per parenthesin in exsecra- tionem hostium hanc retorquet insaniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5131)
erroremque 'errorem' hic pro furore posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5132)
"Hic defensio communis furoris est furentium multitudo."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:29)
"par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:5)
"Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:30)
"In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:32)
non enim paruit ille . Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:7)
In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:7)
quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:2)
Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION