라틴어 문장 검색

grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, ut merito celer his rebus dicatur origo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:10)
quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:2)
quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:9)
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aëriasque simul volucres variantibus formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:1)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est, ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:5)
idcircoque ei divinos honores esse decretos, et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 2:2)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:2)
merito boni consilii solem antistitem crediderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:3)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:2)
Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:5)
Propter quae merito videbatur dixisse Pompeius:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION