라틴어 문장 검색

Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:5)
OMNIUM fluminum quae in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Graeci τη`ν εἴσω θάλασσαν appellant, maximum esse Nilum consentitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VII 2:1)
Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non extat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:1)
Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάσ appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:1)
Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 6:1)
Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 1:1)
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 2:1)
quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:2)
Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:1)
Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 1:1)
DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰσ τετάρτην και` εἰσ πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:1)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti praefiscine et praefiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:2)
Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION