라틴어 문장 검색

Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:6)
Esto, vina naturali muniantur calore:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:2)
Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:3)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Si te delectat gravitas, Lucretia toto Sis licet usque die:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV16)
naturale enim est ut loca concava plena sint ventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5210)
naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'dontis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nominativi, ut Demophῶn Demophῶntis, Laocῶn Laocῶntis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1005)
uno autem epitheto more suo habitum futurae orationis ostendit, ut alibi uno sermone 'tum quassans caput'. placidumque caput] epitheta alia naturalia sunt, alia ad tempus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1273)
et 'placidum' ut naturale Neptuni est, ita 'graviter commotus' ad tempus ob factam tempestatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1274)
vivo naturali, ut vivo praetervehor ostia saxo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1671)
lectum est enim in naturali historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1747)

SEARCH

MENU NAVIGATION