라틴어 문장 검색

indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post reciperari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 1:3)
hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 2:3)
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)
Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit here- ditas, quam ea, quae in hereditate sunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 22:4)
Ipse est enim haereditas, ipse possessio, in quo virtus divini testamenti est, in quo fructus judicii, in quo haereditas promissionis, de quo David dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:15)
tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION