라틴어 문장 검색

haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:2)
nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:2)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
atque ut cavere decet, timere non decet, sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:6)
hinc omnia, quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:6)
ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:7)
quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:1)
haec tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 70:1)
cui refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:8)
quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:9)
) Gaudium (χαρά) v. ἡδονή genus v. στοιχεῖον, bonum geometrae, -tria, -trica 412 27 219 9 454 24 246 4.7 gestire v. ἡδονή gladiatores 301 21 384 20sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.93)
ille epistolam summō gaudiō acceptam continuō lēgit:
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae5)
hic nūntius sine dubiō tē summō gaudiō afficiet.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae38)
Quīntus numquam eum hilariōrem vīderat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit21)

SEARCH

MENU NAVIGATION