라틴어 문장 검색

nullum aliud illi dabatur sine custode secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:2)
L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:1)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:7)
His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:2)
Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 24:1)
hinc auspicari regium capiti decus mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro quibus superba sceptra gestantur manu, locus 'hic habendae curiae - hic epulis locus, libet reverti, nonne vel tristes lacus incolere satius, nonne custodem Stygis trigemina nigris colla iactantem iubis?
(세네카, 아가멤논 1:5)
audivit sonitum crepitante lamna frigidus custos nescius somni, linqueret cum iam nemus omne fulvo plenus Alcides vacuum metallo.
(세네카, 아가멤논 15:13)
Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 4:2)
Is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 5:10)
respublica sine imperatore est, proditor sine custode.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 6:5)
uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 7:6)
I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ;
(세네카, 행복론, Liber IV 182:4)
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:3)
Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION