라틴어 문장 검색

Non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:7)
Illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:4)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:12)
sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 50:7)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:7)
Est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:10)
Illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit invita geminos Latona noverca.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:3)
agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:7)
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:6)
Illic Haemonia radices valle resectas seminaque floresque et sucos incoquit atros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:10)
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis, Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum cum discederet Herculis agmen Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 28:1)
Dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:1)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION