라틴어 문장 검색

Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:11)
Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:1)
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:1)
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:1)
Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:3)
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:1)
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manus saxumve immane moventem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:12)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:2)
Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:17)
furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:6)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)
non densior aere grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:6)
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:4)
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION