라틴어 문장 검색

Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 34:1)
Id Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:1)
Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:1)
et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:4)
Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:4)
Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri, nihil dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:3)
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:2)
censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 24:4)
quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, - et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:6)
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:2)
ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:4)
in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:1)
reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:3)
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:1)
in principiis autem naturalibus [diligendi sui] plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION