라틴어 문장 검색

Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 3:1)
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 13:1)
Iniustas acies et fera bella mouent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 8:1)
omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo mouetur modo causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:2)
cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit si quis utriusque uim mente conspexerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:5)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
Gelidum Phoebes impedit axem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 7:1)
Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:5)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:7)
Ac uires animi mouens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 31:1)
<8> Item, Aristoteles dicit in IX Metaphysicae quod "agens per voluntatem, cum potest et vult, tunc agit, nec oportet addere, si non sit impeditum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 26:1)
<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:1)
quoniam quod aliquid quandoque moveatur, quandoque quiescit, non potuit contingere ex causa immobili;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION