라틴어 문장 검색

nec sane ideo a maioribus concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장3)
postremo dat negotium Sallustio Crispo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장4)
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris reus esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장2)
mihi quanto plura recentium seu veterum revolvo tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obversantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장8)
suberat tamen vigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis osten- tabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장6)
idem Corbulo plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et impervia clamitando, executionem eius negotii libens suscepit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장10)
his statim adhaerescere deterrimum quemque provincialium, ab his negotia suscipi, transigi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장8)
plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장2)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장5)
iam primum publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장2)
res suas Caesar spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat, semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum plerique isdem negotiis insenescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장8)
At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장1)
ita reus cognito negotio damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장6)
sed ad inceptum redeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION