라틴어 문장 검색

Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
" Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 32:1)
Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant adversus sua firmum et erectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:1)
Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 30:4)
Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 22:2)
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:3)
Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:2)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse, sed multum adquisisse desidia uideretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:4)
perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:10)
Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.
(세네카, 행복론, Liber III 52:4)
alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.
(세네카, 행복론, Liber IV 125:5)
Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ;
(세네카, 행복론, Liber VI 156:1)
E contrario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat,
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 82:1)
Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION