라틴어 문장 검색

At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장3)
Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장30)
Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장41)
tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장10)
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장15)
Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장31)
tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장44)
curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장81)
nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장5)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장59)
medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장60)
Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장4)
Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias processerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 8:2)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION