라틴어 문장 검색

quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obversus in aciem ordines interequitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 76:1)
quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruentem locum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 245:1)
primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, videsne tu inquit, A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 302:2)
ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo pugnatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:1)
inde aliquot dies vastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 339:2)
ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis instructos vani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene veris viribus profuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 143:1)
ipse iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 233:1)
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 408:1)
exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:1)
quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 426:1)
postremi in plures ordines instruebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 104:1)
ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:1)
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 114:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION