라틴어 문장 검색

Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Itaque adhibendae sunt eae instantiae tanquam praeparativum aliquod, ad rectificandum et expurgandum intellectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:1)
Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
Nam de visceribus terrae nihil constat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:7)
Optimi itaque sunt usus ad elevandum et evehendum intellectum a differentiis ad genera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:3)
Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenia essentiali, ad inquirendum quae sint differentiae illae quae revera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:9)
Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:8)
quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio quod sint entia et substantiae separatae et incorporeae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:18)
Eae sunt quae auxiliantur sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:2)
necesse est ut, quanto magis copiosae et exactae fuerint repraesentationes sive praebitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et foelicius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:4)
Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:1)
quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:4)
quintae excitant attentionem sensus et advertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:5)
eo enim nomine eas appellamus quae juvant actiones sensus immediatas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION