라틴어 문장 검색

Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장6)
Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho convenire, neque, quicquid stomacho convenit, protinus boni suci esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 25장3)
Quidam enim breves utique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장5)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장8)
Nihil autem horum utique perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장33)
Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non militum ab aegro recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장47)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장38)
Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장26)
Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장15)
Alvus cita utique vitanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장78)
quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장9)
Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장10)
si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION