라틴어 문장 검색

Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 420:2)
in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:2)
ad regem spolia caesorum hostium referebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 664:1)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:3)
ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 129:3)
caesa enim ad viginti milia hominum sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 534:2)
Macedonum exercitum caesum fusumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 10:1)
ibi tantum temporis retenti dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 17:3)
ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani Illyricum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 27:1)
noxa liberati interfectores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:1)
At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 580)
ex eo quoque, sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장12)
tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장27)
caeso sanguine pro 'caesorum', ut supra captivoque rogi perfundat sanguine flammas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 821)

SEARCH

MENU NAVIGATION